[312] EPISTOLA XII.

Doctissimo ac Ornatissimo Viro

M. HENRICO GELDORPIO,

Rectori Scholae Dusburgensis, Domino suo honorando.

Dusburgum.

S. P.

Binas tuas literas, Ornatissime GELDORPI, uno & eodem die, sed a diversis accepi, utrasque quidem sine die & Consule, sed ita tamen scriptas, ut quo tempore datae sint propemodum mihi conjicere videar. Quod animum ad reditum in Frisiam propensum intelligo, sane perjucundum est; tum uxoris causa cui exilium istud satis credo molestum est, tum tua cujus vel nomine ipso recreor, dummodo de reliquis queat convenire. Quod ad me attinet; equidem, si quod spero & confido, tua mihi certa voluntas est, hoc tibi persuade, me nullam partem officij praetermissurum, quo te tutum reddam, non modo in Frisia, verum etiam per omnes hasce ditiones regias, a quibus uti omnes a recta religione alienas abesse Rex vult, ita eos qui una cum fide catholica eruditionem & doctrinam conjunxerunt etiam ultro censet alliciendos, qua de re cum ijs ad quos ea res pertinet ita agam, ut decet, & nostra amicitia & affinitas, mutuaque benevolentia postulat, quam ne unquam in me claudi sentias, quantum quidem queam poteroque operam dabo. Quod priores tuas literas, quas tamen posteriores accepi, per cognatum dedisti, duplicem mihi frustum voluptatemque attulit, quippe cui nihil potuit accidere jucundius, quam illi innotescere, qui praeterquam quod tibi cognatus est, cum morum suavitate ac lenitudine, quam habet summam, quantum ex brevi hac consuetudine potui colligere, summam quoque eruditionem & facundiam rerumque usum conjunxit, cui si qua re prodesse potero, efficiam certe ut officio meo non desim. Bene Vale, Ornatissime GELDORPI, & si quid tanti intervalli silentio omissum aut per te aut per me videri queat, id diligentia resarciamus. Scio equidem mirari te quod per tabellarium Dusburgensem nihil a me literarum acceperis, sed is incidit in tempus occupatissimum & negotiorum tam plenum ut vel hujus tantillae epistolae tempus vix potuerim eripere. Uxori lectissimae, cognatae charissimae, multam salutem. Raptim postridie natalis DOMINI, MDLXI.

T. D. deditissimus

JOACH. HOPPERUS.